Turnacus ut strepitum uenatorum effugeret, proxima uenatorum fuit uilla, 
                
                            et se in [b]ouile coniecit. Refert Boui, qua causa fugeret. Et Bos : Ut 
                
                            quid tibi, miser, uoluisti huc ad necem currere? Silua te melius celares, 
                
                            aut ungula secares campum, quam hic deuorare[ri]s. At ille contra supplex 
                
                            : Me modo celate tantum, et cum uenerit sero, ibo qua uoluero parte securus. 
                
                            Haec cum dixisset, obscuro se condidit loco. Cum foenum et frondes, et 
                
                            omne genus pabuli bobulci stabulo reponunt, Ceruum uero non uiderunt. 
                
                            Sic ingrediens maior, qui omnia lustrat, nec ipse Ceruum uidit. Gaudens 
                
                            ferus agebat gratias Bub[us], quod fugientem celassent. Tunc unus ex illis 
                
                            ait Ceruo : Saluum te uolumus, si ab illo non uidearis, qui c[entum] oculos 
                
                            habet; nam si te uiderit ille, statim uitam tuam eripiet. Cum Bos Ceruo 
                
                            haec diceret, ingreditur dominus, et, quia nuper uiderat neglecte suos 
                
                            et macilentos Boues, accessit Boues et praesepia. Qui ut uidit inanes 
                
                            esse, et pabulum contra positum, dum irascitur bobulcis, ad summam frondes 
                
                            uidit, et alta Cerui cornua. Ait : Quid est hoc? Et uocat ad se bobulcos, 
                
                            et quaerit unde Ceruus hic ueniret. Nescire se dixerunt. Gaudet dominus. 
                
                            Miles (sic pro Nullus) uenit quaer[endo], et miratur cum suis per [aliquot] 
                
                            dies. 
                
                    Dominum plurimum posse in omnibus uidere, et quia fugientes non [cura] 
                
                            sui, sed fortuna saluantur.