Defectus annis et desolatus uiribus, Leo cum iaceret extremum spiritum
trahens, super fulmineis venit ad eum Aper, et dentibus se uindicauit.
Ictu ueteres iniurias infestans, Taurus mox hostile cornibus confodit
corpus. Asinus, ut uidit ferum impune laedi, calcibus coepit. At ille,
suspirans fortiter, indigne tulit. Mihi insultat, inquit, naturae dedecus.
Cum esset uirtus mea, fuit honor, fuit timor, ut omnes uiso me fugerent,
et opinio ipsa terreret. Plures quos, beniuolus non laesi, quibus et auxiliator
fui, ipsi malignantur mihi, et quia sum sine uiribus, nullus est timor
pristinus.
Mansuetos esse in dignitate.