Pulcher et intacta uitulus ceruice resultans
                
                    scindentem assidue uiderat arua bouem.
                
                    Non pudet, heus, inquit, longaeuo uincula collo
                
                    ferre nec expositis otia nosse iugis,
                
                    cum mihi subiectas pateat discursus in herbas,
                
                    et nemorum liceat rursus opaca sequi ?
                
                    At senior, nullam uerbis compulsus in iram,
                
                    uertebat solitam uomere fessus humum,
                
                    donec deposito per prata liceret aratro
                
                    molliter herboso procubuisse toro.
                
                    Mox uitulum sacris innexum respicit aris
                
                    admotum cultro comminus ire popae.
                
                    « Hanc tibi tristis, ait, dedit indulgentia mortem
                
                    expertem nostri quae facit esse iugi.
                
                    Proderit ergo graues quamuis perferre labores
                
                    otia quam tenerum mox peritura pati.
                
                    Est hominum sors ista, magis felicibus ut mors
                
                    sit cita, cum miseros uita diurna regat.
                
            