Lupo novit olim carnium abstinenciam. Cui ad mare piscacionis studio
properanti pinguis Aries occurrit in nemore. Aries ergo, viso Lupo, balare
cepit timidus, et Lupus sobrius incepti suspirare, et, quamvis esurivit,
tamen vota violare timuit. Tunc ait sibi : Gravis est uterque casus, videlicet
: vel votum frangere vel talem perdere. Sed scio quod sanguis eius super
me erit, si ipse sine custode hoc nemus pertranseat, et nimis stultum
est munera fortune contempnere. Quis eciam dabitur michi sponsor, quod
mare pisces offerat michi venienti? Sit igitur iste nobis pro salmone,
quo nullo (sic) parte vilior est preter quod ieiunare deberem.
Moralitas. Mores in hoc Lupo [non] invenio; hoc autem scio, quod Deus
Lupi male potest vota tueri.