Corvus quidam pennas Pavonis mire pulchritudinis invenit. Versans igitur 
                
                            eas et circumspiciens, honestum putat, si eis circumdatus incedere posset. 
                
                            Depositis itaque porpiis pennis et penitus evulsis, oculatas illas Pavonis 
                
                            pennas artificio quo potuit sibi aptavit. Incedens ergo in hiis, tamquam 
                
                            regio contectus ornatu, gloriose inter Pavones discussione pennarum, se 
                
                            illis non solum conferre, sed preferre cepit. Qui, ut viderunt eum sibi 
                
                            dissimilem, contemptui eum habuerunt, maxime quod gestus sui honoris pennis 
                
                            debito dissidere viderentur. Abiens ergo sic contemptus, accommodati honoris 
                
                            faleras adiecit (sic pro abiecit), propriasque pennas reinduit, suisque 
                
                            similibus, ut ante solebat, se coniunxit. Viderant autem consocii Corvi 
                
                            eum sub pennis Pavonis gloriose incedentem, quomodo se a consorcio suo 
                
                            despective subtraxerat, et nunc ipse, ab ipso ante despecti, deterius 
                
                            eum respicere ceperunt, et communicato inter se consilio penitus eum abiecerunt. 
                
                            Sicque actum est ut nec hiis nec illis posset associari.
                
                            Moralitas. Ista similitudo adaptetur illis, qui, sui habitus formam, ut 
                
                            suum propositum, contempnenetes, alieno decore et incedenti honore se 
                
                            induunt. Sed cum hiis minime proficere possunt ad hoc quod indebite assumpserunt, 
                
                            ignominiose cadere merentur, et tunc eciam ad id quod comtemptive abiecerunt 
                
                            assumi demerentur.