Musca, in t(h)emone sedens, cum Mula litigavit. Quia tardus, inquit, 
                
                            ambulas, cervicem tuam acriter pungam, et quid possit aculeus te sentire 
                
                            faciam. Cui sic Mula respondit : Verbis tuis nequaquam moveor, sed eius 
                
                            qui in sella sedet, frenis ora mea monet; eius et mine timende sunt. Tu, 
                
                            misera et nullius valoris, quid michi nocere poteris?
                
                            Moralitas. Alique, cum viles sint, melioribus irascuntur et minantur; 
                
                            sed sic viles esse non desinunt.