Leo et Homo fuerunt socii, et dextras dederunt pacis et amicicie; sed, 
                
                            it assolet inter bonos amicos, orta est inter eos semel discordia, ipsis 
                
                            de nobilitate disceptantibus et audacia, et ait [Homo] Leoni : Venite 
                
                            mecum, et huius rei veritatem vobis monstrabo. Venerunt ergo ad villam 
                
                            et in ea depictum fuit in pariete qualiter homo leonem interfecerat; ostendit 
                
                            itaque Homo Leoni picturam, et ait : Ecce forcior est homo leone, utpote 
                
                            victor eo qui victus est. Cui Leo : A quo facta est pictura hec, ab homine 
                
                            vel a leone? Respondit Homo : Picturam constat hominis esse, non leonis. 
                
                            Vera refers, inquit Leo, et homo que vult pingere potest. Leo autem pingere 
                
                            nescit. Sed modo sequere me, et ego ducam te ubi rei veritas clarius apparebit. 
                
                            Et duxit Hominem Leo ad regis curiam. Rex autem ille lacum habuit in quo 
                
                            e[ran]t leones rapti, et homines rei trudebantur a leonibus devorandi. 
                
                            Illis moram facientibus in curia, adductus est homo potens et nobilis, 
                
                            regis inimicus, qui multas regi fecerat iniurias Reus ergo mortis, traditus 
                
                            est leonibus, qui, prede cupidi, laniatis menbris eius, in momento eum 
                
                            exterminaverunt. Tunc Leo, inde recedens, assumpsit Hominem secum, et 
                
                            duxit eum in desertum, ubi ipse conversari et habitare solebat. Euntibus 
                
                            igitur illis alius leo ingens et fortis occurrit. Qui, salutato Leone, 
                
                            interrogavit eum quare Hominem illum secum duceret, dicens : Debet ipse 
                
                            latebras nostras circuire et considerare ubi laqueos ponat, quibus nos 
                
                            depiciat. Male ergo partitur (sic pro parcitur) rustico isti. Unde, si 
                
                            vos ipsum non curatis, michi saltem devorandum dimittite. Non sic erit, 
                
                            ait Leo ductor hominis. Non enim decet socium meum sub ducatu meo perire. 
                
                            Homo igitur, audita feritate leonis eum devorare volentis, ad socium suum 
                
                            clamavit, eius ope salvari cupiens. Postquam ergo hostis ille recesserat, 
                
                            Leo Hominem de contencione sua interrogat, et quid de pictura et re vera 
                
                            sibi videatur inquirit. Magna est, inquit Homo, harum rerum differencia, 
                
                            et magna est virtus et nobilitas tua.
                
                            Moralitas. Verba, operibus confirmata, majori(bu)s sunt auctoritatis, 
                
                            quam ea que sunt sine operibus.