Agricola quidam solum habuit Equum; videbatur sibi, si unum adhuc haberet,
quod eo melius arare posset et agrum colere. Supplex ergo Deum rogavit
et oblaciones fecit et elemosinas, ut de muliere (sic pro munere) divino
alium Equum acquirere posset. Dum itaque in hiis votis frequens esset
et Deum orando fatigaret, contigit furem solum eius Equum subtrahere.
Equo igitur sic am(m)isso, Homo vota sua mutavit et oraciones, dicens
: Domine Deus, subtractum si reddas Equum, pro alio de cetero tua munia
non pulsabo.
Moralitas. Sic stulti, non contenti bono quod habent, dum amplius optant
et acquisita male conservant, pereunt illa vel furto vel rapina; que si
ad eos redirent, ipsis videretur quod (h)abundarent.