Consuentudo fuit ab inicio, ut Pastores contra Lupos se defenderent.
Ut igitur huius inveterati odii malum certo fine decidatur, Homo mediator
inter eos constituitur. Hic itaque ad utramque discurrit partem, ut pactum
firmissimi federis inter partes tam diversas componat. Inito autem consilio,
Lupi hoc a Pastoribus exigunt, ut ad tempus unius anni Canes suos obsides
constituant, ut eo firmius pax et concordia constituta servetur. Conveniunt
igitur in hoc Pastores, et, ut expetierant Lupi, Canes accipiunt obsides.
Discedunt ab invicem. Sed [non] multo post tempore Lupi, videntes omne
robur Pastorum quod timebant suo mancipari dominio, consuetudinum, que
quasi pro natura eis erat, iterum assuescunt, et eo ferocius in Pastores
incursant, quanto Canum absencia huius rei ministrat audaciam. Inferunt
Pastoribus pro velle suo dampna, que, recuperare non possunt.
Moralitas. Sic est de domo vel castro bene munito et multis copiis pleno.
Si defuerint domini, quorum consilio et prudencia domus ipsa regi possit,
facile domus cum suis diviciis direpcione patebit. Ab antiquo habemus
quod quilibet Lupus in eadem pelle moritur in qua nascitur. Lupus capiatur
et sepe per aurem trahatur ut tandem presbiter fiat, semper tamen griseus
erit.