Cornix sedit aliquando in dorso Arietis, et rostra suo lanam eius expila[vit].
Cui iratus Aries dixit : Quare tota die in dorso meo resides et vellus
meum rostro tuo lanias? Cur non eciam aliquando Canem equitas et eum non
trahis, sicut me ex conseutudine facis? Cornix respondit: Non est opus
ut me instruas. Ab antiquo enim docta sum, ubi sedere debeam et ubi non.