Asinus olim infirmabatur; quem Lupus venit visitare et cepit molliter
palpare corpus eius, quesivitque quam partem magis doleret. Asinus ergo,
timens ne Lupus sanam partem invaderet si aliam sanam et aliam diceret
egram, totum se languidum dixit. Nec aliquam partem mei tangere potestis,
ait Lupo, que non debilis sit et infirma.
Moralitas. Sic monemur malis et perversis minime credere, quia, licet
aliquando simulent pietatem, semper tamen ad nequicias intendunt.